라틴어 문장 검색

Nam postquam innumerae gentium multitudines, per provincias circumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum, regiones omnes et cuncta opplevere montium iuga, fides quoque vetustatis recenti documento firmata est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 8:1)
Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 14:1)
tepesco, Ille calet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:21)
ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:1)
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, Maior pars populi iam aridi reptant fame.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:6)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
Ipse tamen cum exercitu suo decimo quinto Octobris a Caleto movebat et post quatuor dies Bononiam obsidere coepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:22)
VIII. POST Cornubienses devictos venit Caleto ad regem honorifica legatio a rege Galliae, quae Caletum accesserat ante mensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 1:1)
Verum toto illo tempore quo principes isti inter se conversebantur in suburbiis Caletis, mira fuit inter eos cordialis et intimi amoris demonstratio, praecipue ex parte archiducis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:13)
Etenim Caleto fuse de iis scripsit ad maiorem et senatum Londinensem, quod (haud dubie) caussam multis sermonibus in urbe praebuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:19)
Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:20)
Quique agili motu calet aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 7:1)
Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:7)
denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati.
(카이사르, 내란기, 3권 73:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION